- TITARESIUS vulgo TITARESO
- TITARESIUS, vulgo TITARESOHesach. Τιταρήσιος, ποταμὸς Η᾿πείρου. Ubi Gramaticus alias longe doctissimus suam in Geographicis inscitiam prodit: est enim Pieriae et Theslaliae fluvius, apud Pharsalum urbem fluens, longe ab Epiro. Sed fefellit cum Homerus, qui eo quod de Peraebis dixit Il. β. v. 749.—— Μενεπτόλεμοί τε Περαιβοὶ.Οἱ περὶ Δωδώνην δυχείμερον οἰκ᾿ ἔθεντοΟἵτ ἀμφ᾿ ἱμερτὸν Τιταρήσιον ἔγ᾿ ἐνέμοντο.Putavit Titaresium ac Dondonem, esse in eodem regionis tractu. Sed in eo falsus est. Duplices enim Peraebi, qui cum a planis Thessaliae locis a Lapithis pulsi fuerunt, bifariam divisi sunt: Alii ad Olympum, et Pieriae loca montuosa, unde fluit Titaresius, habitavêre; alii ad Aethicas profacti sunt, et ibi manserunt in montibus Thesprotiae ac Dodonae vicinis, qui nihilominus propter idem nomen et consanguninitatem uniti sub Guneo duce ad Troiam profecti sunt. Lucanus hunc fluv. Titaresum vocat, l. 6. v. 375.Solus in alterius nomen cum venerit undae,Defendit Titaresus aquas, lapsusque superneGurgite Penei p8ro siccis utitur arvis.Hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem,Et capitis memorem, fluvii contagia vilisNolle pati, superûmque sibi servare timorem.Nimirum voluit exprimere illud Ho9meri Il. B. v. 751. ubi supra:Οἱ τ᾿ ἀμφ᾿ ἱμερτὸν Τιταρήσιον ἔργ᾿ ἐνέμοντο,Ο῝ς ῥ᾿ εἰς Πηνειὸν προΐει καλλίῤῥοον ὕδωρ,Οὐδ᾿ ὅγε Πηνειῷ συμμίσγεται ἀργυροδίνῃ,Α᾿λλὰ τέμιν καθύπερθεν ἐπιῤῥέει, ἠύτ᾿ ἔλαιον,Ο῾ρκοῦ γὰρ δεινοῦ, Στυγὸς ὕδατός ἐςιν ἀποῤῥώξ.Ortur hic fluv. ex Titaro monte, nec aquas suas Peneiaquis permiscet. Lucan. supra. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.